?

Log in

30 March 2016 @ 04:07 pm
EXORCIZÁMUS te, omnis immúnde spíritus, omni satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómini et virtúte Dómini nostri Jesu + Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divíni Agni sánguini redémptis +. Non ultra áudeas, serpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei electos excútere et cribráre sicut tríticum +. Imperat tibi Deus altíssimus +, cui in magna tua supérbia te símililem habéri adhuc præsúmis; qui omnis hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. Imperat tibi Deus Pater +; ímperat tibi Deus Fílius +; ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus +. Imperat tibi Christus, ætérnum Dei Verbum caro factum +, qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui Ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitrúras edixit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consumatiónem sæculi. Imperat tibi sacraméntum Crucis +, omniúnque christiánæ fídei Mysteriórum virtus +. Imperat tibi excélsa Dei Génetrix Virgo Maria +, quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis in sua humilitáte contrivit. Imperat tibi fides sactórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúnque Apostolórum +. Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio +.

Ergo, draco maledicte et omnis légio diabólica adjurámus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Filium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnæ: cessa decípere humánas creatúras, eisque æternæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclesiæ nocére et ejus libertáti láqueos injícere. Vade, sátana, invéntor et magister omnis fallaciæ, hostis humánæ salútis. Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, cathólicæ, et Apostólicae, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. Humiliáre sub potenti manu Dei; contremísce et éffuge, invocato a nobis sancto et terríbili Nómini Jesu, quem ínferi tremunt, cui Virtútis cælórum et Potestátes et Dominatiónes subjéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
I. Dómine, exaúdi oratiónem meam.
A. Et clamor meus ad te véniat.
B. Dóminus vobíscum.
C. Et cum spíritu tuo. Orémus Oratio

Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Virginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia not est Deus præter te, nec esse potest nisi tu, créator ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestati glóriæ tuæ suplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.

Ab insídiis diáboli, libera nos, Dómine.
Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire, te rogámus, audi nos.
Ut inimícus sanctæ Ecclésiae humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Et aspergatur locus aqua benedicta.
Tags:
 
 
Current Mood: productive